monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 4, XI <<<     >>> XIII

Caput XII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quid? illud nonne debet movere acutos homines vel qualescumque homines (non enim ad hoc ingenii opus est excellentia), ut deposito studio contentionis adtendant, si mundi animus Deus est eique animo mundus ut corpus est, ut sit unum animal constans ex animo et corpore, atque iste Deus est sinu quodam naturae in se ipso continens omnia, ut ex ipsius anima, qua vivificatur tota ista moles, vitae atque animae cunctorum viventium pro cuiusque nascendi sorte sumantur, nihil omnino remanere, quod non sit pars Dei.
2 Quod si ita est, quis non videat quanta impietas et inreligiositas consequatur, ut, quod calcaverit quisque, partem Dei calcet, et in omni animante occidendo pars Dei trucidetur? Nolo omnia dicere, quae possunt occurrere cogitantibus, dici autem sine verecundia non possunt.